Glose
Caput ejus aurum optimum.Alia translatio:Crines ejus abietes.Abies, Graece vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Graecum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quiacaput Christi Deus[Cor. 2.].Comae ejus,id est, cogitationes ejus sanctae et rectae, et tamen stultis despicabiles.Nigrae quasi corvus.Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel,quasi corvus,ut nulli sacramenta Ecclesiae committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua.